Wy/la/Pondicherium

From Wikimedia Incubator
< Wy‎ | la
(Redirected from Wy/la/Poduca (Unionis territorium))
Wy > la > Pondicherium
Collocatio: Tellus > Asia >> India
Pondicherii urbiumque tributariarum collocatio

Pondicherium (scriptura Devanagari पॉन्डिचेरी Pāṇḍicerī, sed Tamulice புதுச்சேரி Putuccēri), olim colonia Francica, est urbs Indiae et caput homonymi Unionis territorii in quo comprehenduntur aliae tres antiquae coloniae, scilicet Mahe, Yanama et Karaikala. Lingua cotidiana est Tamulica.

Arikamedu[edit | edit source]

A Pondicherio fere 3 km distat situs archaeologicus Arikamedu. Urbs fuit et emporium, inter saecula II a.C.n. et II p.C.n. florens et a mercatoribus Graecoromanis frequentatum, in Periplo maris Erythraei nomine Poduca refertum, cui nomini appellationem hodiernam Putuccēri adpropinquare licet. Commercium Poducae emporiorumque adiacentium sic a mercatore quodam Graecoromano describitur:

Inter emporia horum locorum et navium stationes, in quas a Limyrice et a borea navigantes appellunt, insigniora hoc se ordine excipiunt: primum Camara, tum Poduca, dein Sopatma. Propria horum locorum sunt navigia, quae usque ad Limyricen litus legere solent; alia rursus e maximis naviculis uniligneis invicem colligatis vocantur sangara; ea denique quae in Chrysen et ad Gangem traiiciunt maxima, colandiophonta vocantur. Importantur in haec loca quaecunque in Limyricen negotiandi causa mittuntur, et omnes fere species quovis tempore ex Aegypto afferri solitae, plurimaque eorum quae e Limyrice exportantur et per tractum hunc litoralem suppeditantur.[1]

Legere[edit | edit source]

Conectare[edit | edit source]

  Pondicherium apud Communia
  Pondicherium apud Vicipaediam Latinam
  Pondicherium (Unionis territorium) apud Vicipaediam Latinam

Fontes citationum[edit | edit source]

  1. Periplus maris Erythraei c. 60
Vexillum Indiae
Vexillum Indiae
Civitates et territoria Indiae: nomina Anglica