Wy/la/Cyclades
| ||
Status | Catena insularum Graeciae pars | |
Numerus incolarum | 119 549 anno 2005 | |
Superficies | 2 572 km² | |
Cyclades, vulgo Κυκλάδες, Graeciae pars, sunt catena insularum medio Mari Aegaeo sparsarum. A Piraeo et inter insulas navibus crebrissimis itur; insulae quaedam aëroportús habent. Urbs Hermupolis Syri saeculo XIX brevi temporis spatio caput Graeciae fuit et usque ad annum 2011 caput praefecturae Cycladum. Insula Delos, olim sacra, ob ruinas antiquas visitatur, Thera autem (nomine mediaevali "Insula Sanctae Irenae") ob formam magnificam: est enim mons igneus. Ios a peregrinatoribus iuvenibus (sed et aliis), Myconos ab homophylophilis (sed et aliis) frequentatur. Insulae aliae a viatoribus qui quietem amoenitatemque quaerunt amantur.
Insulae praecipuae sunt Syros (1), Amorgos (2), Anaphe (3), Andros (4), Antiparos (5), Thera (6), Ios (7), Cea (8), Cimolos (9), Cythnos (10), Melos (11), Myconos cui adiacet Delos (12), Naxos (13), Paros (14), Seriphos (15), Sicinos (16), Siphnos (17), Tenos (18), Pholegandros (19).
Conectare
[edit | edit source]Cyclades apud Vicipaediam Latinam |