Wy/la/Tombutum

From Wikimedia Incubator
< Wy‎ | la
Wy > la > Tombutum
Meschita Sankuri Tombuti in urbe
Asinorum tractus iuxta muros Tombuti visus
Collocatio: Tellus > Africa >> Malium

Tombutum, Francogallice Timbuktu, est urbs Malii in Africa iuxta flumen Nigrum sita ad fines Saharae meridianas. Temporibus mediaevalibus fuit emporium Africae Occidentalis praeclarissimum. Ibi visitanda est meschita (quae et madrasa) Sankuri ubi saeculis praesertim XIV-XVI schola superior Islamica frequentabatur. Hoc "templum" iam in descriptione I. I. Hofmanni, saeculo XVII exeunte scripta, distinguitur: "Metropolis ... tuguriolis cretaceis, cramineisque tectis constat, exceptis templo quodam, regioque palatio, lapideis muris calceque viva exstructis."

Conectare[edit | edit source]

  Tombutum apud Communia
  Tombutum apud Vicipaediam Latinam

Legere[edit | edit source]